- NOMOCANON
- NOMOCANONcollectionis Canonum genus, Cum enim hos colligendi ac dirigendi varii modi sint, ille artificiosior reliquis est, cum sub certos titulos et rubrica referuntur et digeruntur diversorum Conciliorum Canones, qui de iisdem agunt rebus. Verum hic iterum duplex; Aliquando enim Canones diversorum Conciliorum unius tenoris et sententiae, seu de iisdem rebus agentes, sub uno titulo aut rubrica digeruntur et citantur tantum, ut quis sciat concordantes esse, verba autem non recitantur, quod vocant Veteres Breviationem Canonum, et ist iusmodi Collectiones, Breviaria, Cresconius edidit. Aliquando insuper recitantur verba, quod appellant Concordantiam Canonum. Cui recitationi Canonum diversorum Conciliorum sub certis titulis, cum subiunguntur concordes Imperator. leges, Collectio huiusmodi Nomocanon appellatur, quia Leges Νόμοι et Canones sociantur: Cuiusmodi Nomocanones composuêre, Ioan. Antiochenus Scholasticus et Photius, ambo Patriarchae Constantinopolitani. Et quidem ille, postquam elaborâsset Συναγωγὴν Κανόνων, Collectionem Canonum, in quo opere omnium Conciliorum Canones, in Codice Ecclesiae Universal. secundum temporis rationem se consequentes, in titulos digessit: postea Nomocanonem quoque edidit, h. e. Epitomen Collectionis LL. istorum capitum seu titulorum, omissis integris Canonibus, adnotatâ solum sententiâ et numerô; quibus τὰ συνᾴδοντα νόμιμα, concordes Leges, potissimum Iustiniani Imperatoris Novellas Constitutiones adiecit: cuius operis meminit Balsamo ad Canonem I. Concil. Constantinoplit. in Trullo habiti. Iste inter alia complura, similiter Nomocanonem publici fecit iuris, qui continet elementa totius Iuris Canonici Graeci, tantique a Graecis sit, ut omnibus collectionibus eum praemittere soleant, etiam ipsi Codici Canonum. Divisus est, in XIV. Titulos, hique iterum in certa capita. Congessit in eum, ut Prolegomena docent, nunc demum in Bibliotheca Iuris Canon. vet. vulgata, Canones Conciliorum, Patriarcharum, Episcoporum et Patrum, quorum elenchum habes apud Gerh. von Mastricht Hist. Iur. Eccl. n. 241. His subiciuntur Leges Imperator. Ecclesiasticae ad eosdem titulos et capita pertinentes: et quidem Canones sub titulis citantur tantum, leges non recitantur. Compilationis rationem ipse Photius reddit in Prologo, qui diu desideratus, tandem ex MS. Bibliothecae Oxon. in lucem protractus est, a Iustello filio d. l. ex cuius fine colligere est, Nomocanonem hunc collectum esse, A. M. secundum Graecos 6391. aerae Christianae 883. Eum commentariis illustravit Balsamo: Latinae versiones exstantduae. una quam Gentianus Hervetus, altera quam Henr. Agylaeus elaboravit, quaeque priore plenior et ad Iurisconsultorum stylum propius accedit. Primus Graece e Codice Bibliothecae Palatinae edidit Christoph. Iustellus A. C. 1615. postea Graece et Latine prodiit Parisiis, cum Commentar. Balsamonis ex Typographia Regia et interpretatione Herveti. Patris dein labores repetens filius Henric. Iustellus in Bibl. I. C. V. cit. accuratissime Graece et Latine ex versione Agylaei, cum iisdem Commentariis, evulgavit; additisdiu desideratis ipsius Photii Prolegomenis, ab Usserio et aliis e MSS citatis, Vide Praefationem Bibl. cit. Atque ita quidem Nomoca??? apud Graecos in usu fuêre, hactenus Occidentalibus ignoti, ??? Canonibus Ecclesiasticis contenti, LL. Imperator. Ecclesiasti??? quidem sequebantur, sed Codici Canonum aut Collectionibus eas nondum inseruerant, aut sufficere arbitrabantur Caroli et aliorum Capitularia, in quibus eae simul habebantur: usque ad Ivonem Carnutensem, qui opere Burchardi Wormatiensis accensus, quod eius Collectioni LL. Civiles et IuraRomana deesse cerneret, Decretum edidit, de quo vide suô locô. Plura autem hanc in rem, apud praefatum Histor. Eccl. Auctorem, num. 149. et seqq. item num. 266.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.